monumenta.ch > Ambrosius > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 7, 35
Nam quid alia dicam, quod dolum meditantibus os suum non aperiebat, et, tamquam non audiens, nullum sermonem referendum putabat: non respondebat conviciis: cum sibi derogaretur, orabat: cum malediceretur, benedicebat? Ambulans in simplicitate, et superborum fugitans, sectator immaculatorum, qui cinerem miscebat alimentis suis, cum peccata propria deploraret, et potum suum temperabat fletibus . Merito sic expetitus est ab universo populo, ut venirent ad eum omnes tribus Israel dicentes: Ecce nos ossa tua et caro tua sumus: heri et nudiustertius cum esset Saul, et regnaret super nos; tu eras qui producebas et inducebas Israel. Et dixit tibi Dominus: Tu pasces populum meum . Et quid plura de eo dicam, de quo huiusmodi Dei processit sententia, ut de eo diceret: inveni David secundum cor meum ? Quis enim in sanctitate cordis et iustitia sicut iste ambulavit, ut impleret voluntatem Dei: propter quem et delinquentibus posteris eius venia data, et praerogativa est reservata haeredibus ?